HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT II: Epilogus cum additionibus et determinationibus

#Num. I#Num. XIII#Deut. III

Quadragesimo anno ab exitu filiorum Israel de Aegypto, undecimo mense, prima die mensis, videns Moyses diem mortis sibi imminere, locutus est ad omnes filios Israel, et coepit legem explanare, congregans eos, secundum Josephum, ad Jordanem, in loco ubi nunc civitas Abidal est, locusque palmarum. Sane recapitulationem Moysi prosequentes, quae supradicta sunt, omittemus; super addita, dicemus quaedam, quae videntur contraria, memorabimus, determinando. Itaque in recapitulando ait Moyses: Dixi vobis illo tempore: Non valeo solus negotia vestra sustinere, date ex vobis viros sapientes, et ponam eos tribunos, centuriones, quinquagenarios, et decanos. Hoc videtur contrarium praedictis. Supra enim, consilio Jethro dixit hoc factum esse; utrumque vero factum fuit. Primo enim, ad consilium soceri, faciendum secreto disposuit, postea auctoritate et assensu populi complevit. Quod etiam dicit hic Moyses: Dixistis mihi: Mittamus viros, qui considerent terram. Supra vero legitur dixisse Dominum: Mitte viros, non est contrarium, quia ad suggestionem populi consuluit Dominum, qui dixit: Mitte. Ad pusillanimitatem quoque eorum confortandam, iteravit Moyses de victoria Og regis Basan, qui restiterit, de stirpe gigantum, et in argumentum magnitudinis ejus, monstratur lectus ferreus ipsius, in Rabath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis.